complere horrea, qui scire potuerunt prolixa constringere 
et brevia extendere. Ideoque necesse est legere, 
nam studio sapientia crescit, eadem negligentia 
decrescit. 
G 
Primum ergo modum similitudinis 
animadverte. 
Ubicumque est amicitia, ibi est benivolentia; ut enim 
malivolentia inimicitie, ita benivolentia consequens est amicitie. 
Quocirca P., si meus vis esse amicus, consequitur, ut 
erga me sis benivolus, quia sicut aliquis alicui minime inimicus 
esse invenitur sine malivolentia, ita tu sine benivolentia mihi 
amicari non potes. Igitur, ut amici habeamur, benivoli inveniamur. 
H 
Quanto quisque est ditior atque potentior, tanto 
debet esse humilior propheta testante, qui ait:  Quanto  
 magnus es, humilia te in omnibus . Quapropter G., Romane 
apostolice, in quantum omnibus Christianis sublimior es 
effectus, eo in cunctis magis humiliare te convenit dicente 
Domino:  Discite a me, quia mitis sum et humilis .
  |  
  |