Primus ergo effectus caritatis est ut homo a peccato discedat; et ideo mens
caritatem habentis in primis circa hoc maxime occupatur ut a peccatis praeteritis
emundetur, et a futuris praecaveat; et quantum ad hunc effectum dicitur
caritas incipiens. Secundus effectus est ut iam fiduciam de liberatione peccatorum
habens ad bonum adipiscendum se extendat; et quantum ad hunc effectum
dicitur caritas proficiens: non quin in aliis statibus proficiat, sed quia in hoc
statu praecipua cura est de adipiscendis bonis, dum homo semper ad perfectionem
anhelat. Tertius effectus est ut homo iam ad ipsa bona quasi connutritus,
quodammodo sibi naturalia habeat ipsa, et in eis quiescat et delectetur: et hoc
ad perfectam caritatem pertinet.
Status autem medius duo habet: unum secundum quod comparatur ad primum
statum, quia roboratur contra mala, de quibus caritas incipiens sollicita est;
aliud quod nutritur, secundum quod tendit in statum tertium, semper magis ac
magis bona quasi sibi incorporando. Similiter etiam perfecta caritas duos
habet gradus. Unus est secundum quod in bonis communibus quasi iam secura
conquiescit; et secundum hoc dicitur perfecta: alius secundum quod ad quaelibet
difficilia manum mittit; et secundum hoc dicitur perfectissima; vel perfecta
quantum ad statum viae, perfectissima quantum ad statum patriae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod praeceptum illud quodammodo servatur in via
quantum ad perfectionem viae, quodammodo in patria quantum ad perfectionem
patriae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis caritas semper augeatur quantum ad
intensionem circa eosdem effectus; non tamen augetur ut addantur ei aliqui
notabiles effectus qui prius non fuerunt.
Ad tertium dicendum, quod quamvis possint accipi infinita media, non tamen
habent notabilem diversitatem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis incipiens proficiat, magis tamen occupatur
mens eius circa remotionem malorum quam circa profectum in bona; et ideo
non dicitur proficiens quantum ad statum, quia moralia denominantur a fine.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantitatis caritatis dupliciter potest
attendi. Uno modo secundum intensionem caritatis; alio modo secundum obiecta:
sicut est etiam de quantitate cuiuslibet virtutis vel moralis vel naturalis: et secundum
hoc etiam potest attendi duplex perfectio caritatis: una secundum intensionem,
scilicet ut perfecte diligat; alia secundum obiecta vel effectus, ut perfecta
faciat. Unaquaeque autem harum perfectionum potest dupliciter attendi in caritate.
Habet enim perfectionem quantum ad esse suum, secundum quod est perfecta
in specie sua: et haec est perfectio sufficientiae, et ad hanc omnes tenemur,
sicut ad caritatem: quia caritas habet quantitatem determinatam utroque modo,
|
|