Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 70


uerum esse ideo tacuisse eos coniectas, quasi nuncupatiuum eum
deum iuxta tuam uesaniam putauissent. Quod si deus ipse uerus
non esset, nequaquam Petrus et Iohannes claudo ex utero matris
suae in nomine Iesu nazareni dicerent Surge et ambula . Et illud:
Notum sit omnibus uobis, quia in nomine Iesu Christi nazareni,quem
uos crucifixistis, in hoc iste adstat coram uobis sanus. Et non est
infit
in alio aliquo salus, nec nomen aliud est sub caelo datum hominibus,
in quo oporteat nos saluos fieri.
Et homini cuidam iacenti in grabato
paralytico sic ait: Enea ait sanat te Iesus Christus, surge et sterne tibi.
Et continuo surrexit.
II 20 (I 46) Si igitur deus uerus ipse non esset, quo pacto isdem
apostolorum princeps alias auctorem eum uitae propria confessus
fuisset auctoritate? Sic enim per exprobrationem iudaeorum audacter
retundit perfidiam dicens: Vos autem petistis ait uirum homicidam
donari uobis; auctorem uero uitae interemistis,quem deus
suscitauit a mortuis.
Nonne tu dicis Christum Iesum, qui interemptus
est, semper uiuens, etquem deus suscitauit, non esse deum
uerum? Petrus autem auctorem eum praedicat uitae. Auctor quippe
uitae nullus potest alius dici uel credi nuncupatiuorum deorum,
nisi sit deus uerus sicut dominus noster Iesus Christus filius dei
uiui,quemadmodum ipse de semetipso testatur. Ego sum ait
resurrectio . Et illud: Ego sum uia, ueritas et uita. Dic, quaeso te,
dic, dic, non te pigeat ueritatem loqui: Vbi legisse te recolis de alio
quolibet nuncupatiuo deo scriptum: Ego sum uia, ueritas et uita? Dic, quaeso te,
dic, dic, non te pigeat ueritatem loqui: Vbi legisse te recolis de alio
quolibet nuncupatiuo deo scriptum: Ego sum uia, ueritas et uita?
Et uere scio, quia numquam legisti, numquam eris lecturus. Cur
ergo non te corrigis ad uiam, quam diu deuians errare fatigatus non
cessas? Cur non amplecteris ueritatem? Quousque falso frustratus
errore mendacii sequeris patrem? Cur non concupiscens desideras
adpraehendere uitam? Vsque quo sequipedam mortis esse non te
pudebit auctori? Nam inherendo ei sempiternae pabulum eris
gehennae.

Torna all'inizio