finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit,  
Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie  
vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque  
loquendo patrium vulgare descruit. 
3. Accipiunt enim prefati cives ab Ymolensibus lenitatem atque  
mollitiem, a Ferrarensibus vero et Mutinensibus aliqualem  
garrulitatem que proprie Lombardorum est: hanc ex  
commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus  
remansisse. 
4. Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel  
Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie  
garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum  
sine quadam acerbitate venire. Quod multo magis de  
Parmensibus est putandum, qui monto pro 'multo'  
dicunt. 
5. Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est,  
rationabile videtur esse quod eorum locutio per conmixtionem  
oppositorum ut dictum est ad laudabilem suavitatem remaneat  
temperata: quod procul dubio nostro iudicio sic esse censemus. 
6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola municipalia  
Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes  
concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense  
preferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis. Non  
etenim est quod aulicum et illustre vocamus: quoniam, si  
fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius,  
Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a  
proprio divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium  
discretione repleti. Maximus Guido: 
Madonna, lo fino amore ch'a vui porto; 
Guido Ghisilerius: 
Donna, lo fermo core;
  |  
  |