Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 664


Ad quartum dicendum, quod sicut Philosophus dicit, duplex est
instrumentum, scilicet animatum et inanimatum: inanimatum sicut securis; animatum
sicut servus qui movetur ad imperium domini. Instrumentum ergo inanimatum
ita agitur quod non agit; et dicitur inanimatum anima rationali; et ideo
non indiget habitu regente in operatione: sed instrumentum animatum agit et
agitur; unde sicut servus indiget habitu ad hoc ut imperium domini sui debito
modo exequatur; ita etiam anima Christi ad hoc quod perfecte divina operaretur.
Ad quintum dicendum, quod sicut omnis forma est per se ordinata ad perficiendum
(quod autem abiiciat contrarium, est ei per accidens); ita etiam est de gratia
respectu peccati. Unde quamvis Christus nunquam peccaverit, nec peccare
potuisset, etiam si gratiam habitualem non habuisset ex unione ad Verbum,
tamen gratia indiguit ad perfectionem, ut dictum est; et iterum, quamvis ex hoc
ipso quod Deus erat, sibi gloria debebatur, tamen oportuit quod esset aliquid
formaliter perficiens ipsam animam ad actus gloriae; et haec fuit gratia: quia
gratia consummata in anima, est idem quod gloriae lumen, et etiam perficiens
eam ad actus viae.
ARTICULUS 2
Utrum Christus habuerit gratiae plenitudinem
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Christus non habuit gratiae plenitudinem. Christus enim non
habuit fidem nec spem, sicut infra, dist. 26, qu. 2, art. 3, determinabitur: nec
iterum poenitentiam, quia nunquam peccavit. Sed haec omnia ad gratiam pertinent.
Ergo ipse non habuit gratiae plenitudinem.
2. Praeterea, Philosophus dicit, quod virtutes morales non sunt
in diis. Sed Christus fuit verus Deus. Ergo non habuit virtutes morales, scilicet
temperantiam etc.
3. Praeterea, virtutes ordinantur ad actum. Sed actus quarumdam virtutum
Christo non conveniunt, sicut magnificentia, quae consistit in magnis sumptibus,
quia pauper pro nobis factus est. Ergo non habuit omnes virtutes; et ita
nec gratiae plenitudinem.
SED CONTRA, Ioan. 1, 14: «Vidimus eum plenum gratiae et veritatis».
Praeterea, maior gratia fuit in Christo quam in aliquo alio homine. Sed de quibusdam
aliis legitur, quod fuerunt gratia pleni, sicut de matre eius Luc. 1, et de
Stephano Act. 6. Ergo multo magis Christus habuit gratiae plenitudinem.
Praeterea, Spiritus Sanctus in homine per gratiam inhabitare dicitur. Sed Luc. 3
dicitur quod Christus plenus Spiritu Sancto regressus est a Iordane. Ergo ipse
habuit gratiae plenitudinem.

Torna all'inizio