Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 41

Tomus II


pacis et concordiae specialiter destinamus,
ut vices nostras universaliter geras ibidem.
Nec tamen te sola vicarii potestate volumus
esse contentum, licet solo vicarii nomine
censearis: sed tibi usque ad altum mandatum
nostrum adjicimus officium praesidiatus,
concedentes tibi merum et purum imperium et
gladii potestatem: et ut in facinorosos animadvertere
valeas vice nostra, purgando provinciam,
malefactores inquiras, et punias inquisitos,
et specialiter eos qui stratas et itinera
publica ausu temerario violare praesumunt. Criminales
etiam quaestiones audias et civiles, quarum
cognitio si praesentes essemus ad nostrum
auditum pertinet. Liberaliter quoque
audias et determines quaestiones, et imponendi
banna et multas, ubi expedierit, autoritatem
tibi plenariam impartimur. Decreta utique
interponas, quae super transactione alimentorum,
alienatione ecclesiasticarum rerum, et
tuitione minorum, secundum justitiam interponi
petuntur. Tutores etiam et curatores
dandi quibuslibet tibi concedimus potestatem.
Et ut majoribus et minoribus, quibus universa
jura succurrunt, causa cognita, restitutionis
in integrum beneficium, valeas impertiri, ad audientiam
quoque tuam, tam in criminalibus
quam civilibus causis, appellationes deferri volumus:
quas a sententiis ordinariorum judicum,
et eorum omnium qui jurisdictionem ab
Imperio sunt nacti, in provincia ipsa videlicet,

Torna all'inizio