Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

413


quinta die post natalem Domini usque ad diem septimum
februarij. tandem creati sunt duo capitanei, scilicet dominus Conradus
Spinula et dominus Conradus Aurie, et sic civitas a prelijs
conquievit, et capitaneus, qui de foris eligebatur, fuit deinceps
intermissus. de stolo autem glorioso et magnifico, quem
Ianuenses anno Domini .Mo.CCLXXXXV. contra Venetos armaverunt,
dictum est supra, in parte quinta capitulo tercio.
sequenti vero anno Veneti stolum galearum armaverunt, et
Romaniam. pergentes, quandam terram Ianuensem, nomine Peyram,
que erat iuxta Constantinopolim, omnino immunitam, necnon
etiam quandam terram dominorum Benedicti et Emanuelis
de Zachariis, nomine Fogiam, destruxerunt. anno quoque
Domini .Mo.CCLXXXXVII. Veneti armaverunt galeas .LXV.,
Ianuenses vero galeas .LXXV. veruntamen galeas Venetorum

Torna all'inizio