Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 310


maxime affligit; sicut ex divisione continui sequitur dolor, quia amor est continuativa
vis, ut dictum est; et inde dicitur, quod amor languere facit. Quando
autem est secundum aliquid praesens, et secundum aliquid absens, tunc habet
delectationem admixtam afflictioni.
Ad tertium dicendum, quod bonum est vehementius in agendo quam malum:
quia bonum non habet de necessitate admixtionem boni; et iterum bonum agit
in virtute propria, sed malum agit in virtute boni, ut dicit Dionysius;
unde magis amatur bonum quam odiatur malum illi oppositum. Sed
dolor corporalis est magis malum quam delectatio quaedam sit bonum: quia
delectatio de qua Augustinus ibi loquitur, contingit ex superadditione perfectionum
secundarum, sicut in cibis vel in venereis; sed tristitia vel dolor, propter
quae dimittitur delectatio talis, contingit ex subtractione primarum perfectionum,
quae pertinent ad esse rei, sicut ex divisione continui. Unde si acciperetur
tristitia opposita delectationi illi, magis appeteretur delectatio quam fugeretur
tristitia; sicut qui appeteret delectationem in cibo, ut postea pateretur tristitiam
quae est de subtractione cibi, vel alicuius huiusmodi.
Ad quartum dicendum, quod amor est prior ira, et vehementior. Ira enim ex
tristitia causatur, ut prius dictum est, dist. 26, quaest. 1, art. 3, corp., sicut
omnes passiones irascibilis. Et ideo, cum amor sit prior et vehementior passionibus
concupiscibilis, erit prior et vehementior passionibus irascibilis.
Quamvis autem ira odium pariat, non tamen amorem destruit; sed amoris
destructionem sequitur, quia non posset appetitus moveri in nocumentum alicuius,
nisi antea affectus ab amore superatus esset.
Ad quintum dicendum, quod pax non distinguitur ab amore, sed est aliquid
amoris: dicit enim quasi quietationem appetitus; sed amor dicit ulterius transformationem,
et quamdam conversionem ipsius in amatum; unde pax est
medium inter desiderium et amorem.
ARTICULUS 4
Utrum cognitio sit altior amore
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod cognitio sit altior amore. Quia altissimae potentiae est altissimus
actus. Sed intellectus est altissima potentia in nobis, ut dicit Philosophus in
10 Ethic. Ergo cognitio est altissima operatio eorum quae in nobis sunt, et
ita dignior amore.
2. Praeterea, sicut Boetius dicit in lib. 3, natura a perfectis sumpsit
originem. Sed cognitio praecedit amorem. Ergo cognitio est altior quam amor.

Torna all'inizio