et diligeretur ubilibet, sicut sapiencia que ubique terrarum eligitur
et laudatur. Et dixit: inquirite animarum virtutes et salvi
eritis, non laudantes vituperabilia neque laudabilia vituperantes;
nitamini non esse abhominabiles, neque conemini acquirere quod
cito perdetis. Sequamini bonos predecessores vestros, ornetis vos
iusticia et castigater vestes induite et felices eritis, et laudabuntur
acta vestra. Et dixit: consuetudo prevalet omnibus rebus.
Et dixit; mali mores damnant et inficiunt opera velut aloes
inficit mella. Et dixit: non decet sapientem advertere super eo
quod perdidit, sed residue conservare. Et dixit: qui non benefacit
amicis suis cum potest, deserent eum cum indigebit eisdem.
Et dixit: bonitas sapiencie seu sciencie est qua non potest
serviri per alium, sicut potest in aliis rebus serviri, nec potest
aliquis privari eadem sicut aliis rebus. Et dixerunt ei: per que
cognoscitur sapiens quod sit sapiens? Et respondit: quando non
irascitur dum sibi iniuriatur, nec, quando laudatur, exultat. Et
dixerunt ei: per que vindicatur quis ab inimicis? Respondit:
per incrementa proprie bonitatis. Et dixit: aspiciunt homines ad
oculi cecitatem et proinde dolent, nec de anime cecitate turbantur
quia non vident eam. Et dixit discipulis suis: conemini lucrari
sensum cum quo dirigatis animas vestras, et conemini legem
observare qua sit vester creator contentus. Et vidit quendam iuvenem
amittentem bona paterna, que hereditaverat a patre; cui
dixit: terra devorat homines, et tu devoras eam. Et dixerunt
ei: quare non conveniuntur sciencia et thesaurus? Respondit:
quia ex eisdem completum stare non potest. Et dixit: qui confidit
in sua fortuna nec est solicitus ad proficienda bona, retrocedit
ab eis sicut retrocedit sagitta resiliens a lapide quem
percussit. Et dixit: qui instruit alios in bonis que non operatur
est sicut aliquis cum candela alios illuminans et non se. Et
|
|