[6]
Quare laudat eam sapientem
Sapientem vero et bonam, sabaudi ideo laudat, quia existentia omnia
que propria natura incorruptibilia salva sunt, salvat, id est quia salvat felices
et beatos angelorum spiritus, qui propria natura incorruptibiles sunt.
Non enim vestiti vel gravati sunt corpore, quod corrumpitur et aggravat
animam. Non tamen quia incorruptibiliter per naturam existunt, ideo
a sapiente Thearchia salvantur, vel ideo illa existentia superna spirituum
salva sunt, alioquin demonas salvasset, sed quia per proprium arbitrium
non per essentiam ad bonum et ad sapientem Thearchiam, dum alii
ruerent perversi, conversi sunt, idcirco salvantur. Ergo divinum eloquium
laudat Thearchiam sapientem, quia sic illos salvavit.
Item laudat eam sapientem, quia omni armonia divina et sacra pulchritudine
repleta est. Et loquitur hic specialiter de sapientia que apparuit in
carne, in qua est omnis divina armonia, id est gratia et consonantia
dulcedinis ac dilectionis. Unde ipsa dicit in Proverbiis: «Mecum sunt
divitie et gloria, opes superbe et iusticia», et in Ecclesiastico: «In me
est gratia omnis vite et veritatis, in me omnis spes vite et virtutis»,
et Apostolus: «In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter»,
et que repleta est sacra pulchritudine, quia ipsa est «candor lucis eterne
et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius» ut
liber Sapientie narrat, etiamque secundum Apostolum «habitat lucem
inaccessibilem». Quia ergo sic repleta est bonis, laudat eam sermo divinus.
Item laudat eam in hoc, quia humana differenter, que secundum nos
sunt, universaliter ad veritatem in una sui substantiarum communicavit. In
hoc, inquit, Scriptura laudat Thearchiam, quia in una sui substantiarum,
id est in tertia persona, que Filius est, veniens in carne communicavit
humana, id est humanitatem et cetera que sunt secundum nos, non tamen
omnibus modis ut nos, sed differenter, quia sine mare et complexu
de matre in mundum prodiit. Ad veritatem tamen hominis universaliter
|
|