Petri Cantinelli: Chronicon

39


Guido Riçius de Polenta, dominus Vincencius filius condam domini Honesti domini Saladini,
cum eorum sequacibus de parte Traversariorum, et dominus Vitalis et Ubaldus de Saxo, cum
eorum sequacibus de parte Comitum.
Item, eo anno, dominus Bertuldus comes Romanie et dominus Latinus cardinalis et apostolice
sedis legatus habuerunt magnum tractatum pacis faciende et conplende, inter partem
Geremiorum intrinsecorum de Bononia et partem Lanbertaciorum extrinsecorum.
Et sic, Domino cohoperante, qui omnia potest virtute sua, predictus dominus comes Bertuldus
fecit exire omnes de parte Lanbertaciorum, qui erant in civitate Favencie, et qui venerant
ibidem ipsa occasione, de civitate Faventie, die mercurii XXVII mensis septenbris, tam milites
quam populares; et hospitati sunt, ea nocte, in civitate Imole et apud Castrum Sancti Petri. Demum,
die iovis sequentis, in mane, omnes iverunt versus civitatem Bononie, et, cum magno
honore, intraverunt ipsam civitatem Bononie: verumtamen multi et multi de parte Geremiorum
non viderunt eos libenter, nec bono animo. Dominus tamen comes Bertuldus, qui erat potestas
Bononie, fecit regimen suum honorifice. Et, de parte Lanbertaciorum, iverunt ad confinia
quadraginta quinque, secundum sentenciam summi pontificis; aliqui ex eis iverunt Pisas, et
aliqui Mantuam, nomina quorum fuerunt hec.
Andreas filius condam d. Castellani de Andalo.
D. Çese condam d. Ariverii de Carbonensibus.
D. Petrus condam d. Bergadami.
D. Philippus de Abaisio.
Bertolinus de Abaisio.
D. Albertus d. Gualterini de Machagninis.
Iacobus cd. d. Branchaleonis de Lanbertaciis.
D. Ariverius cd. d. Alberti Çançardi de Carbonensibus.
D. Benedictus Guiçardini.
D. Uguicio de Titalasinis.
D. Castellanus cd. d. Peveratii de Sturlittis.
D. Lodorengus cd. d. Bonifacii de Sturlittis.
D. Aldrovandinus de Malatacchis.
D. Ardicionus de Rustiganis.
Albiçus de Rustiganis.
D. Henrigittus Martini Agnelle.
D. Petrizolus Rainerii de Feraria.
Minus filius d. Soldani de Albaris.
D. Uguicionus de Guarinis.
Michaele de Maranensibus.
Çacharias de Maranensibus.
D. Thomaxinus de la Pelle.
Dominus Benvenutus de Ursis.
Iacobinus domini Sirripere de Ursis.
Albiçus condam domini Zapironis de Ursis.
Matheus de Pizicottis.
Grimaldinus de Grimaldis.
Dominus Rolandus de Terrafoculis.
Dominus Guidottus de Barufattis.
Dominus Iohannes de Villanova.
Dominus Spagnolus Abbatis legum doctor.
Dominus Conte de Butrio iuris peritus.
Dominus Bonromeus doctor legum.
Dominus Guerra de Fuscardis.
Dominus Petrus de Asinella.
Dominus Passavante domini Munsarelli.
Dominis Odericus de Castro Britonum.
Dominus Çoennus de Castro Britonum.
Dominus Guilielmus de Scanabicis.
Dominus Castellanus de Scanabicis.
Dominus Guido cd. d. Alberti de Principibus.
Dominus Matheus Dominus Ricardinus} d. Bartolomei de Principibus
Dominus Ençius cd. d. Açolini de Lanbertaciis.
Dominus Fabrucius cd. d. Thomaxini de Lanbertaciis

Torna all'inizio