deberes diligere, et ab omnibus defensare,
opprimere et perturbare praesumis, et tibi
Ecclesias suas vendicare, et Clericos contra
Abbatem manu tenere, et etiam excommunicatos
et interdictis defendere non vereris.
Unde quoniam hoc animae tuae periculosum
existit, et nos id nulla ratione volumus,
sicut non debemus, in patientia sustinere;
industriam tuam monemus, et tibi ex parte
Dei et nostra mandamus, ut a molestia et
infestatione praedicti Monasterii omnino desistens,
ei Ecclesias et alia jura sua libere
et quiete dimittas. Clericos vero, quos
idem Abbas pro multis excessibus suis, et
quia Capitulo inobedientes fuerunt, ab officio
suspendit, et excommunicationis vinculo
innodavit, tanquam excommunicatos evites,
et eos deinceps contra Abbatem in nullo
defendere vel manu tenere praesumas. Quod
si ulterius feceris, te noveris excommunicationis
vinculo innodandum, et si nec sic
resipueris, per Regem te faciemus, prout
dignum fuerit, corrigi, et ab his cessare
molestiis. ”
Hic Abbas constituit, ut nullus Clericus
in terra Sansonesca ordinetur, nisi ab Ecclesia
Casauriensi sibi licuerit: ordinatus Presbyter
nullatenus Missam celebret, nisi prius Basilicae
Sancti Clementis se repraesentet, et sub
Evangelico juramento legat capitularem Canonem
ibidem descriptum. Prohibuit etiam
sub poena depositionis, ut nullus ipsorum Clericorum
ab eisdem Dominis secularibus investituras
Ecclesiarum accipiat. Iste siquidem
Domnus Leonas Abbas cum in Apuliam ad
felicissimum Regem Wilielmum secundum
pro negotiis Ecclesiae suae accessisset, sacrum
ab eo praeceptum attulit sigillo regio roboratum,
de adulteriis, quae fierent in tota parrochia
sua coercendis, et de personis Clericorum
ab omni potestate et judicio laicorum
exemptis.
P R I V I L E G I U M
Wilielmi Regis.
“ Wilielmus Dei gratia Rex Siciliae, Ducatus
Apuliae, et Principatus Capuae,
Comitibus, Camerariis, Justiciariis,
Baronibus, et universis Bajulis, qui sunt
de parrochia Abbatiae Sancti Clementis de Pi¬scaria,
fidelibus suis salutem, et dilectionem.
Leonas venerabilis Abbas Sancti Clementis
de Piscaria, fidelis noster, ostendit Majestati
nostrae dicens, quod Ecclesia sua
privatur et diminuitur a vobis de jure suo,
videlicet de adulteriis, quae non permittitis
judicari et corrigi in Curia ipsius Ecclesiae
sicut debent; et de personis Clericorum,
quae a vobis ut laici judicantur, capiuntur
et incarcerantur: quod si verum est, admodum
nobis displicet, et grave ferimus. Non
enim decet, neque volumus, ut ea quae ab
Ecclesia judicari et coerceri debent, a vobis
judicentur vel puniantur. Quare mandamus
universitati vestrae, et praecipmus,
ut amodo de adulteriis judicandis non vos
intromittatis, sed si quis de parrochia praedictae
Abbatiae Sancti Clementis de adulterio
accusatus, vel in eo deprehensus fuerit, ad
judicium Curiae nostae, videlicet de insultu
et violentia iudicetur ab ipsa Curia nostra. De
|
|