incognitus a Iudeis, «super fontem» veteris testamenti, «fatigatus ex
itinere» assumpte humanitatis, quando «mulier de Samaria», id est
iudaica ignorantia que se fatebatur custodire legem, venerat ad hauriendum
aquam littere et pharisaice traditionis. Dicit ergo Dominus mulieri
Samaritane: «Da michi bibere», et illa: «Quomodo tu, Iudeus cum sis,
bibere a me poscis, que sum mulier Samaritana? » Dixerat ei Dominus:
«Da michi bibere», id est crede in me; hoc enim sitiebat in cruce cum
dixit: «Sitio». Et item ait Dominus ei: «Si scires donum Dei et quis
est qui dicit tibi: Da michi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset
tibi aquam vivam», ut crederes in me qui sum aqua viva. Dicit ei mulier:
«Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est». Non putabat
mulier Iudaica, custos litteralis corticis, ut Dominus Ihesus haberet
tale vas humanitatis, in quo ens sine peccato posset haurire aquam divinitatis
vivam, ut in eadem persona Deus esset et homo, ita ut in vase
humanitatis per incarnationem haustam de sinu Patris haberet substantialiter
sibi unitam aquam divinitatis, id est Verbum Dei Patris. Et quia
non intelligebant Iudei vetus testamentum, idcirco adiecit mulier «et
puteus altus est». Vel puteus, id est cor vel sinus Patris, unde generatur
Filius aqua divinitatis, altus est ad perscrutandum, quare «Verbum caro
factum est». Vel puteus, id est misterium incarnationis, altus est, unde
dicit Iohannes Baptista: «Non sum dignus ut solvam corrigiam calciamenti
eius». «Unde ergo habes aquam vivam?» Ignoravit iudaica
factio unde homo Deus, Christus Ihesus, esset Deus. Non credidit eum
habere a Patre aquam vivam, aquam divinitatis, quem putavit hominem
solum et solam hominis habere naturam. «Respondit Ihesus: Qui biberit
ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum, sed aqua, quam
ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam». Dominus
enim dat se ipsum aquam bibenti, ut non sitiat in eternum, quia <qui>
credit in eum fide, que per dilectionem operatur, satiabitur cum apparuerit
gloria sua in eternum, quia semper vivet, semper gaudebit
et numquam tristabitur. Unde eadem Samaritana mulier, in his qui
salvabuntur et salvati de Iudeis sunt, petit hanc aquam, que Deus est, et
ait: «Domine, da michi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc
haurire». Non vult haurire litteram, non phariseorum doctrinam iniquamque
interpretationem eorum in lege, sed nec etiam huc, id est ad
legis carnalem sensum <vel ad singularem iusticiam phariseorum>, vult
venire, cum plenitudo gentium introierit.
|
|