RVPE CAVA PLACVIT ABSCONDERE MEMBRA SEPVLCHRO,
NE POLLVTA MANVS SACRVM CONTINGERE POSSIT.
SANCTORVM SOCIVS MERITIS ELECTVS IN ASTRA.
Die uero Natalis eius confessio ipsa, tam marmora quam
aurum uel argentum, tanti sudoris aqua distillat, ut cum spon-
giolis tergentes in ampullis recondant, mixtoque cum sancto oleo
multis infirmantibus, deportatur, et Domino cooperante sanan-
tur. Haec autem gesta iubente uiro beatissimo Maximo edita
sunt, petentibus eis, qui et uitam et actus ipsius, a quo liberati
sunt, uoluerunt nosse. Et reuersi cum magno gaudio, egerunt
gratias Domino per Iesum Christum, cui est honor et imperium
una cum Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen.
|
|