et vos dicitis. quod Jherosolomis adorare oportet. ut legitur Johannis iiijº capitulo. Alius mons dicitur mons Abel. in quo Abel faciebat sacrificium
Deo. dans de melioribus agnis primicias Deo. ut legitur Genesi iiijº capitulo.
Et frater suus Caym videus quia cuncta sibi prospere cedebant. duxit eum
in Ebron et ibi interfecit eum. timens eum interficere in loco ubi sacrificabat.
Et est notandum quod Moyses scripsit librum Deuteronomium. quod est
unus de quinque libris suis: sed quia dicitur quod Josue scripsit Deuteronomium super montem Garizim in Sychem. hec est ratio. quia Deuteronomium
dicitur a deuteros. quod est secundum. et nomos vel nomia.
quod est lex. quod secunda lex et recapitulatio legis. et sic fecit Moyses librum Deuteronomium. quia quem fecerat populo Israhelitico in deserto.
totum recapitulavit eis. et sic fecit Josue in senectute sua. quia vocavit
populum in Sychem. et omnia. que fecit pro eis. recapitulavit. et confortavit
eos. ut timerent Deum et non recederent ab ejus mandatis. et sic
verba Josue vocantur Deuteronomium.
Deinde. transeuntes ultra puteum Samaritane ad duo miliaria. in una
valle artissima et secreta. habens super se duos altissimos montes. est
civitas Sychem. que nunc Neapolis dicitur. longa civitas plusquam unum
miliare. habens solum unam viam per medium. fontibus et rivulis
copiosa. et dicitur Neapolis a nea quod est nova. et a polis. quod est
civitas. et est amena civitas et bene amena et fertilis. nam ad XXV miliaria
circum ipsam sunt magna nemora olivarum. et habet plus de oleo quam
aliqua civitas tocius Asyrie vel Terre Sancte: pulcherrima contrata est et
plena omnibus bonis. et est in civitate illa una pulcherrima ecclesia. que
fuit Cristianorum. nunc autem est mosceta Saracenorum.
De Sychem ulterius procedentes versus aquilonem. ad Viij miliaria. est
Samaria. civitas potentissima. nunc penitus consumpta et dirupta
est. in monte alto scita: et in summitate montis est una ecclesia cum una
|