abscondi non valeat, nobilitatem considerantes eiusdem Cantuarensis
ecclesie matris vestre in pace, in id ipsum vestra tentoria figite, invicem fraternitatem
diligite, caritatem non fictam habete, concordiam colite, proprietatem
fugite, qui vocem etiam christianam abdicastis. Et cum religiosus
spiritualiter vivere nequeat sine claustro, sicut et nec piscis etiam sine
aqua, pedes vestros catena residentie cohibete, claustrum iugiter frequentate,
gressus vestros in eo per sancte meditationis studium et doctrine iugis
exercitium dilatantes, ita quod per laudande vestre conversationis exemplum
fama vestra fiat ad laudem divini nominis odor bonus, honor vestre
matris ecclesie dilatetur, et per continuande pariter et amande pacis insitium
preterite dissentionis discrimina et infamie cuiuslibet acrimonia
sopiantur. Vale in pacis actore semper. Datum etc.
Regi Anglie illustri Hugo cardinalis etc.
Noverit excellentia vestra, quod, dum inter egregios principes, dominos
Karolum Sycilie et Petrum Aragonum reges illustres, verba militaria non
vacua contumeliis, hiis diebus, per utriusque regis internuntios haberentur,
tandem adeo sunt reges ipsi mutuis obprobriis, inimici hominis
faciente nequitia, per litteras et nuntios provocati, quod promiserunt ad
|
|