Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 150


Prandia multiplici crede parare modo;
Est michi si rugosa cutis canusque capillus,
Interior virtus vivida pollet adhuc".
<Fulco>
His dictis, discessit anus, quia Fulco volebat
(Nam ieiunus erat) se recreare cibo.
Manducare volens, secum prius ista revolvit:
"Mandatum finem debet habere suum,
Ergo, mandatum modo nostra sponte receptum
Si non explerem, posset obesse michi;
Nam de segnitie possem fortasse teneri:
Inter ad esse suum me cohiberet anus.
Sed qua de causa me tanto fasce gravavi?
Que michi commoditas utilitasque venit?
Ecce domus ad agenda mee non sufficiens sum:
Qualiter alterius facta subire volo?
Insipiens aliena colit propriumque relinquit;
Plus alios quam se quis, nisi stultus, amat?
Rebus in alterius crebro defectus habetur,
Spes est in propriis rebus habenda magis.

Torna all'inizio