Tricesimus quoque secundus huius venerabilis monasterii 
pastor extitit domnus Hugo. huius in hanc abbatiam per apostolicam 
pręceptionem iniquus quidem fuit ingressus, sed postmodum 
digne per Ottonem correctus imperatorem, istius monasterii 
in utroque recuperator et restaurator fore studuit ipse 
gloriosus. denique temporibus domni Gregorii quinti papę 
una cum suis monachis reclamavit ad Ropertum missum domni 
Ottonis imperatoris, in placito residentem in Rescaniano cum 
bonis hominibus atque iudicibus, super Gratiano et filiis eius qui 
contendebant res huius monasterii in Monte Aureo, et in alio 
loco casalem Iohannis de Colle, et de Pulianisis. et direxit 
idem comes ad eos missum suum ut venirent et legem facerent. 
ipsi autem venire noluerunt et cum omnibus suis fugerunt. 
Dantibus autem iudicibus bonisque hominibus consilium, ipse missus 
domni imperatoris per fustem investivit eundem domnum 
Hugonem abbatem de ipsis rebus ad huius monasterii opus, et 
bannum coram omnibus mittere fecit, et cunctis licentiam dedit 
ut potestatem haberent ipsum adiuvandi abbatem eiusque monachos 
pro ipsis rebus, in quocumque ordine idem abbas voluisset, 
sine ulla calumnia aut cormpositione. et qui hoc noluisset, auri 
librę .I. in hoc monasterio compositor esset. 
Incipit preceptum domni Ottonis imperatoris. 
[In nomine sanctę et individuę Trinitatis.] Otto Dei gratia Romanorum. 
imperator augustus. omnibus sanctę Dei ęcclesię nostrisque fidelibus pręsentibus 
et futuris notum esse volumus, quoniam dudum moti iuste super quodam
  |  
  |