Ad tertium dicendum, quod etiam in corporalibus non ponimus superius esse
causam inferioris, nisi per modum moventis et generantis; et haec in substantiis
spiritualibus non ponimus, quia per generationem et motum in esse non producuntur;
sed tamen sicut superiora corpora movent inferiora ad generationem,
ita superiores substantiae spirituales movent inferiores ad propriam operationem,
secundum quod Dionysius dicit, inferiores Angelos a
superioribus illuminari, et homines ab Angelis.
Ad quartum dicendum, quod quaelibet res tendit in finem ultimum per propriam
operationem: et ideo secundum quod per illuminationem superiorum inferiores
illuminantur ad proprias operationes, dicuntur per eos in Deum reduci. Non est
enim inconveniens ut una creatura ponatur causa motus vel operationis alterius.
Sed non est similis ratio de exitu rerum a primo principio: quia res non
exit a suo principio per hoc quod aliquid operetur, sed solum per hoc quod aliquid
a principio recipiat.
Ad quintum dicendum, quod si intelligatur anima participare operationem
intellectualem ab intelligentia, hoc modo quod potentia intelligendi insit animae
per virtutem intelligentiae, haereticum est et redit in dictum errorem, quia
potentia intelligendi sequitur naturam animae: si autem intelligatur hoc modo
quod anima iuvatur in sua operatione per illuminationem Angelorum, ex hoc
non potest concludi quod anima secundum suam naturam ab Angelis creata sit:
non enim a quocumque iuvatur res vel movetur ad opus, ab eo esse habet.
ARTICULUS 3
Utrum anima sensibilis sit ex traduce.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod etiam anima sensibilis non sit ex traduce. Nulla enim substantia
simplex perfecta in esse quae sit hoc aliquid, educitur in esse nisi per creationem.
Sed anima sensibilis est huiusmodi substantia. Ergo etc.. Probatio
mediae. Illud quod est tantum forma et non hoc aliquid, non potest esse motor;
unde in 8 Physic. Philosophus vult quod forma ignis non sit motor in
motu eius naturali: non enim potest habere perfectam et absolutam actionem
quae debetur motori qui non habet esse perfectum. Sed anima sensibilis est
motor in animali. Ergo est hoc aliquid habens esse perfectum; et quod sit simplex,
per se patet.
|
|