Solutio
Respondeo dicendum, quod amor secundum rationem suae speciei non importat
aliquid imperfectionis, sed magis perfectionem, inquantum importat terminationem
affectus, et quamdam informationem in re amata; unde gloria adveniens nihil
de his quae ad speciem caritatis pertinent, tollet; et ideo caritas non destruetur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa imperfectio est accidentalis caritati; et
ideo ea remota, nihilominus caritas eadem numero remanebit.
Ad secundum dicendum, quod fides est causa caritatis ratione cognitionis;
cognitio autem manebit, ut dictum est, art. praeced. quaestiunc. 2.
Ad tertium dicendum, quod aenigma est essentiale fidei, quia pertinet ad rationem
proprii obiecti; sed est accidentale caritati; et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum, quod amare non dicit motum qui sit actus imperfecti,
sed qui est actus perfecti, sicut sentire et intelligere, ut dicit Philosophus in
3 de Anima; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod caritas viae manens in via, non potest
pervenire ad perfectionem caritatis patriae, est propter statum viatoris, et non
quantum ad id quod est de ratione caritatis, inquantum viator non possidet perfecte
quod amat.
ARTICULUS 3
Utrum ordo dilectionis, qui modo est, fuerit in Christo,
vel in sanctis qui sunt in patria
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod ordo dilectionis qui modo est, non fuerit in Christo, nec in
sanctis qui sunt in patria, quantum ad dilectionem inimicorum. Quia inimici
sanctorum, ad minus post diem iudicii non erunt nisi daemones et damnati. Sed
ad illos non est habenda caritas, ut supra, dist. 28, art. 5, dictum est. Ergo non
diligent inimicos.
2. Praeterea, in eis erit summa conformitas voluntatum ad Deum. Sed Deus inimicos
sanctorum non diligit, sed odit. Ergo nec Christus et beati suos inimicos
diligent.
3. Praeterea, quicumque diligit aliquem ex caritate, vult ei bonum vitae aeternae.
Sed hoc Christus non voluit inimicis, nec beati: quia si vellent, etiam fieret.
Ergo non diligunt inimicos ex caritate.
|
|