ARTICULUS 4
Utrum voluntas uno et eodem actu
velit finem et ea quae sunt ad finem
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non sit unus actus voluntatis qui est de fine et de eo quod est
ad finem. Actus enim omnes distinguuntur secundum obiecta, ut 2 De anima
dicitur. Finis vero et quod est ad finem, sunt diversa obiecta. Ergo et
motus voluntatis sunt diversi qui in ea feruntur.
2. Praeterea, non est idem in specie motus qui est ad ultimum terminum et qui
est ad medium, ut in 10 Ethic. dicitur: sicut qui est ad nigredinem et
qui est ad pallorem ab albedine. Sed illud quod est ad finem, est sicut medium
per quod itur in finem quasi in ultimum terminum. Ergo non est idem motus
voluntatis qui est finis, et eius quod est ad finem.
3. Praeterea, actus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed non eadem est
cogitatio de fine et de eo quod est ad finem. Ergo nec idem voluntatis motus.
4. Praeterea, contraria non possunt eidem simul inesse. Sed in eo qui vult dare
eleemosynam propter vanam gloriam, voluntas quae est finis, est mala; et quae
est eius quod est ad finem, est bona. Ergo non est idem actus voluntatis utrobique.
SED CONTRA, Philosophus dicit: «Ubi unum propter alterum, ibi unum tantum».
Sed illud quod est ad finem, desideratur propter finem. Ergo unum desiderium
est finis et eius quod est ad finem.
Praeterea, non contingit potentiam esse in duobus actibus simul. Sed simul aliquis
vult finem et illud quod est ad finem. Ergo non est alius motus voluntatis
qui est in utrumque.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quando aliquid dicitur secundum relationem ad
alterum, potest dupliciter considerari: vel secundum quod est res quaedam in
se absolute; et sic non est eadem consideratio eius et illius ad quod dicitur, sed
divisim utrumque consideratur: vel secundum quod ad alterum dicitur; et hoc
modo eadem est consideratio utriusque; quia qui novit unum relativorum, novit
et reliquum, sicut in praedicamentis dicitur; sicut si aliquis
considerat imaginem prout imago est alicuius rei, eadem consideratio erit imaginis
et eius cuius est imago. Si autem consideretur imago inquantum est res
quaedam, ut figura depicta in lapide; alia consideratio erit imaginis et eius
cuius est imago.
|
|