Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 289

Tomus I


viros decet industrios] vires vestras et animos
exercete, quod inter alios fideles nostros vos
dignis extollere laudibus, et specialibus prosequi
praemiis merito valeamus.
Cap. XXVII.
Eisdem, narrans suos eventus.
Delectat nos, vobis de nostrae felicitatis
eventibus nova describere, quos multae
fidei, multaeque devotionis praeclaritas,
sicut firmiter credimus, avidos nostrae prosperitatis
efficit auditores. Dum enim gratitudines
servitiorum innumeras, quas dudum clarae
memoriae domino genitori nostro praestantes
constanter in filium transtulistis, diligenter advertimus:
dum voluntatem vestram, [quam
mater et alumna fidelitas semper hactenus servavit
illaesam], memori meditatione pensamus,
libenter vobiscum familiaria status
nostri verba conferimus, cum quibus libenter
etiam quoslibet prosperitatis nostrae successus
praesentialiter partiremur. Noveritis igitur,
quod [divina favente gratia, quae
semper dirigit gressus nostros] sospitatis corporeae
votivo beneficio fruimur, conculcatis
undique rebellionis obstaculis, quae dudum incognito
potentiae nostrae brachio palpitare
quodammodo videbantur, in regno

Torna all'inizio