Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 51


<I. DE NOMINE SECUNDUM PRISCIANUM>
Poeta quae pars est? Nomen est. Quare? Quia significat substantiam
vel qualitatem propriam vel communem: propriam substantiam
ut Socrates, communem ut homo; propriam qualitatem ut socratitas,
communem ut humanitas.
Nomen quid est? Pars orationis, quae unicuique subiectorum corporum
seu rerum communem vel propriam qualitatem distribuit.
Nomen unde dicitur? A notamine sive a notione, eo quod aliquid
noscatur ab eo, sive a Greca ethimologia: onoma enim Grece, nomen
dicitur Latine.
Nomini quot accidunt? Quinque. Quae? Species, genus, numerus,
figura, casus.
<De specie>
Cuius speciei? Derivativae. Unde derivatur? A poo Greco, quod Latine
sonat fingo, inde dicitur poeta fictor carminis.
Quaestio de specie. Quid est species? Discretio utrum sit primae
an secundae [in]positionis.
Alia quaestio. Species unde dicitur? A specificando, hoc est a dividendo,
eo quod per ipsam partes orationis specificamus, hoc est
dividimus.

Torna all'inizio