Haec est ergo collectio, scriptis quidem incidens raro, sed
novum ponens decus, id est nitorem, vim cum stilo.
6. Neque vero silentio prosopopeiam, nec est enim
ignoranda, subprimam. Huius sunt vires aliena rebus accire, ea inquam
quae natura removet ascribere. Quae quidem species usum loquendi
tum variat tum ornat. Fit autem, cum inanimatis sermo, sensus attribuitur.
Sub hac specie dicimus << mons aures subrigit; >> << aures fluvius
attribuit, >> << lupus obloquens resultat; >> << tygris est mollita >>, << responsum
accomodat. >> Hinc etiam usus obtinet: << Si tociens haec iterasses
lapidi, lapis intelligeret, ad tenendum tam durum tam tardum cor non
gereret. >> Tullius in Catilinario: Si
mecum patria, quae vita mea mihi multo dulcior... loqueretur. Volunt autem
cum metaphora hanc eandem esse speciem, quae licet affinis videatur
differre tamen palam est. Metaphora multimode dicitur, haec simpliciter
effertur, ut sermo sensus attribuatur non habentibus.
7. Quoniam autem de brevitate tractandum supra promisimus,
promissum iam solvamus. De facundia vel de brevitate
contrariis non taceamus. Brevitas ergo tenenda, libranda, perpendenda
est summopere; brevitas inquam quae et vires sententiis
suggerit, et decus quoddam attribuit, quae attentionem lectori subministrat,
capacitatem generat, doctrinam celebrat. Dedecorat enim stilum
superfluitas, vires, decus operi, attentionem, capacitatem lectori derogat,
quin taedium et quandam quasi generat nauseam animis. Sed de
hac sufficienter dictum est. Brevitatis ergo summum assit in omnibus
studium, hanc mediteris, probes, exerceas, sequeris. Quid enim iuvat
ineptis distrahi, nugas sequi, extraneis immorari? Sic huius vires
non ignorabis, si haec omnino uti quandam vulnerum putredinem
recideris. Sed cavendum est summopere ne dum ferro morbum rimatur
destra, nimis ducatur ad vitalia; cavendum est inquam ne dum
inepta nugarum ornamenta extranea resecas, quaedam necessaria incaute
subtrahas. Sufficientiam enim brevitas exigit, extra quam si vagatur,
|
|