dictum est, consensu dicti sui mundualdi, dare et solvere,
nomine pene, duplum dicti debiti, et omne dampnum
et expensas exinde conpetituras integre resarcire,
sub obligo et ypotheca suorum bonorum; et post
firmum tenere; pro quibus omnibus et singulis supradictis
confessa est, consensu dicti sui mundualdi, se
recepisse et habuisse, et ei solutum fore, a predicto
tali, solvente pro ipso pupillo, et etiam pro se ipso et
tali suo contutore, tutorio nomine pro eo, libras tot, de
quibus, consensu dicti sui mundualdi, vocavit se bene
solutam, exceptioni non habite et non recepte pecunie, et
omni alii leg(is), iuris et const(ituti) auxilio, renumptians.
DE VENDITIONE RERUM MOBILIUM.
In Dei nomine amen. Talis M., consensu talis sui
mundualdi, ut constat de mundio publica scriptura
facta manu talis notarii, vendidit, dedit, tradidit et concessit
tali filio talis, unam maidam et unam siculam de
rame, et unum copertorium talis panni, et duas piumacias;
que omnia promisit ei, consensu dicti sui mundualdi,
legiptime, de iure et constituto, ab omni persona
et loco defendere, et non contra venire vel facere,
aliqua occasione vel iure. Si vero contra faceret, et predicta
omnia et singula non observaret, promisit eidem
tali dare et solvere, nomine pene, duplum pretii infrascripti,
et omne dampnum et expensas exinde conpetituras,
sub obligo et ypotheca bonorum suo[rum],
integre resarcire; pro quibus omnibus et singulis supradictis
fuit confessa se, pretii nomine, recepisse a dicto
tali libras tot bonorum denariorum pisanorum, de quibus
vocavit se, consensu dicti sui mundualdi, bene pagatam,
exceptioni non habiti et non recepti pretii renumptians,
et cetera.
Ad hec, precibus et mandato dicte mulieris venditricis,
in omnem predictam causam fideiubens, et se
principalem constituens defensorem, promisit eidem
emptori stipulanti, se facturum et curaturum ita quod
dicta muliel adtendet, observabit, faciet et defendet
|
|