LXXVIIII. REVOCATIO CUIUSDAM DECRETI QUOD  
NULLUS ALIENARET ALIQUAM TERRAM SOLVENTEM  
FICTUM EPISCOPATUI. 
FRATER Gugelmus, Dei et appostolice sedis gratia episcopus  
Novariensis et comes. Recollimus quod quoddam decretum factum  
continens inter cetera quod nulla persona iurisdictionis nostre  
Ripperie presumeret de terris et possessionibus quibuscumque  
immobilibus, sitis in territorio Ripperie ad mensam nostram  
spectantibus et que a nobis tenentur contractu perpetue emphiteosis,  
nec non et pro quibus aliquod fictum vel census aliquis reddi  
debet, contrahere, acquirere, nec alienare, nec aliquos alios inhire  
contractus nominatos seu innominatos quocumque nomine  
censeantur, nisi in presentia nostra seu castellanorum nostrorum  
aut canevarii nostri Ripperie, qui pro tempore fuerint, quodque  
nulla persona terras aliquas tam predicte condictionis quam  
alterius quocumque modo, contractu vel titulo acquirere, nec  
alienare presumeret, nisi inter ipsos contrahentes per hominem  
expertum in arte mensurandi essent ad perticam que ad  
mensurandum terram est in usu Novarie, modo debito mensurata,  
sub penis in eisdem nostris litteris comprehensis. Postea vero ad  
preces hominum nostrorum Ripperie quia conqueri videbantur  
quod ad mensurationem terrarum nostrarum propriarum a nobis  
fictum vel censum non reddentium cogerentur, ipsas litteras  
nostras in ea parte duximus revocandas; nunc autem ab eisdem  
hominibus nostris Ripperie sumus cum instantia requixiti ut, quia  
difficile esset sumptuoxum eis, tam propter terrarum ineptitudinem  
tam etiam propter mensorum inopiam, terras predictas mensurari,  
decretum totaliter dignaremini revocare et ideo eisdem in quantum  
cum honore nostro possumus condescendere cupientes, decretum  
ipsum usque ad nostre voluntatis beneplacitum duximus  
suspendendum, volentes de cetero decretum ipsum sine litteris  
nostris ipsa suspensione durante effectu demandari, nec homines  
nostros Ripperie teneri ad mensurandum terras predictas vigore  
litterarum predictarum vel aliarum postea secutarum. Nec etiam  
contra aliquem possit de cetero procedi, si decretum et litteras  
nostras non servasset, imo ad omnes questiones tollendas et dubia
  |  
  |