Crassullus Angelus (Philippus): Annalium Philippi Crassuli de rebus Tarentinis

Pag 113


per os gladii exterminanti suspensi et crudelissimae morti
traditi, qua nullus quasi evasit.
Anno 1373. Mentes novembri obiit Dominus Philippus Imperator
et sepultus in Cappella S. Cataldi, quo mense in
principio obiit eius uxor nomine Elisabeth Neptis Regis
Ungariae, cuius Imperatoris haereditatem apprehendit Domina
Regina Joanna.
Regina Joanna propter Rebellationem privavit honore Ducatus
et omnibus suis bonis Franciscum de Baucio Andriae Ducem,
et ipsum obsideri fecit per Dominum Ludovicum de
Agnenio comitem Cupertini, et Dominum Thomasium de
S. Severino, qui exulaverunt eum de Regno per plures
annos, qui postea reversus fuit, et intravit cum compania
Brittorum, qui multa perpetraverunt mala in isto
Regno.
Anno 1378. Mense Martii. Creatio Urbani VI. Quia
Regina Joanna adhaesit Clementi, multa mala orta fuerunt
huic Regno.
His temporibus occisus fuit Archiepiscopus Jacobus Tarentinus
in terra Criptalearii, qui fuit nativus de terra
Atri, et fuit Anno 1381. 15. Julii.
Anno 1380. Fuit factus Tarenti magnus rumor per Dominum
Falconem et Dominum Antonium de Manfredo,
et multi alii, et positae ad saccum magnum Domus Domini
Antonii Cappelli, Jacobi Tauresani, citti Muscettolae,
Gualterii Resdomini, Notarii Guglielmi Tarenuli, et
aliorum.
Anno 1381. Carolus III. filius quondam Ludovici de Duratio
nonus rex cum maximo bello de castro S. Erasmi de
Neapoli potenter descendit, et debellavit Dominum Othonem
Ducem Bransuich Theutonicum, Principem Tarenti ipsius
Dominae Reginae maritum, et totam eius gentem, et Dominam
ipsam obsedit in castro novo. Neapoli ubi obsessam
tenuit per plures menses, et nequiter mori fecit.
Anno 1381. 7. Septembris. Fuit elevata bandera in Tarento

Torna all'inizio