Salimbene de Adam: Cronica

Pag 668


est peccatoris. Item Eccli. XXXII: Peccator homo vitabit correptionem
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
Item: Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus
non pertimescet timorem. Igitur nullus debet esse protervus et
pertinax in opinionibus suis, quia Sapiens in Prover. III dicit:
Ne initaris prudentie tue, et ne sis sapiens apud temet ipsum, sed
prudentie tue pone modum, Prover. XXIII. Quod quia frater Ghirardinus
non fecit, ideo inventus est stultus. Ideo Ecclesiasticus
dicit, XX: Quam bonum est correptum manifestare penitentiam, sic
enim effugies voluntarium peccatum. Sed dicit Sapiens in Prover.
XXVI: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens
qui iterat stultitiam suam. Vidisti hominem sapientem sibi
videri: magis illo spem habebit stultus.
Hic de beato Iob narratur delectabile quoddam, et quod homo debet sapientiam
postulare a Deo.
Sed melius fecit beatus Iob, qui, cum scripsisset librum suum,
misit illum Moysi, qui erat princeps Iudaici populi in deserto.
Quem cum legisset et cognovisset esse divinum, associavit eum
libris suis, ut esset in Biblia Hebraici canonis, cuius ipse extitit
primus auctor Pentateucum describendo. Habetur hoc Iob XXXI,
ubi beatus Iob sic loquitur dicens: Quis michi tribuat auditorem,
ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse
qui iudicat, ut in humero meo portem illum et circumdem illum
quasi coronam michi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum
et quasi principi offeram eum.
Et nota quod, quando aliquis non habet illuminatum intellectum
in divina Scriptura, non debet sequi spiritum suum nec excogitare
opiniones et expositiones fantasticas de corde suo, quia
sic erraverunt multi, sed debet implorare divinum auxilium, ut
manifestet sibi incerta et occulta sapientie sue, sicut fecit Daniel
cum sociis suis. Ideo dicit Ps.: Delectare in Domino, et dabit tibi
petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam et spera in eo, et
ipse faciet. Quod patuit in Daniele, de quo dicitur, Dan. II:

Torna all'inizio