Sanctam Mariam de Portiuncula se transferri poscebat, volens illic
animam reddere Domino, ubi primo, ut dictum est, perfecte viam
veritatis agnoverat. Illum quoque locum in omni reverentia et
honore fratribus custodire praeceperat; hunc specialiter asserebat
divinis obsequiis et orationibus congruum; hunc supernorum dicebat
spirituum frequentia visitatum.
69 Igitur in loco sibi desiderato paucis diebus quievit, donec
tandem mortis horam instare cognoscens, duos ad se fratres vocavit,
quibus de transitu eius vicino Laudes alacriter Domino decantare praecepit.
Ipse vero, prout potuit, in hunc psalmum prorupit: "Voce
mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus
sums". Unus autem e fratribus qui adstabant, pro cunctis sollicitus,
dixit ad eum: "Heu, pater benigne, ecce filii tui remanent sine
patre! Recordare igitur orphanorum quos deseris, et, omnibus culpis
remissis, tam praesentes quam absentes tua sancta benedictione
consolari digneris". Cui piissimus pater respondit: "Ecce ego quidem
|
|