: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 17


Eodem anno nobilissimum castrum Hoscilega a Mantuanis funditus est destructum.
Eodem anno videlicet 1244 circa festum sancti Iohannis Baptiste magnanimus Innocentius
papa videns se illudi ab imperatore verbis et promissionibus fraudulentis, sciensque
quod scriptum est quod ars deluditur arte, finxit se habere eloquium cum Augusto, et latenter
et caute apud civitatem veterem galeam intravit, et sic ad ianuensem civitatem feliciter navigavit.
Imperator hoc audiens, timens tanti viri sagacitatem est non modicum perturbatus.
Papa itaque circa festum sancte Luce per terras comitis Sabaulie in Galliam pertransivit,
fingensque sedem suam apud Lugdunum, statim misit per universum orbem, convocans prelatos
et principes ad concilium generale.
Anno Domini 1245 circa festum sancti Iohannis Baptiste factum est concilium generale
Lugduni, ad quod concitatus imperator personaliter ire contempsit. Unde propter contumaciam
eius et innumerabilia mala, que fecerat contra ecclesiam, Innocentius papa residens in
concilio, de assensu et consilio prelatorum et tocius concilii protulit contra Federicum depositionis
sententiam, iuste pariter et constanter. Forma itaque sententie prolate a summo pontifice
ista fuit. Volentes , inquit, divinam sententiam preponere sententie nostre, denunciamus
Federicum a Deo excommunicatum et depositum ab omni honore imperii et regni. Eg addentes
vero sententiam nostram divine sententie, excommunicamus Federicum et deponimus ab omni
honore imperii atque regni
.
Dum predicta forent apud Lugdunum, imperator veniens Veronam cum filio suo Conrado
et cum quibusdam principibus Alemanie et baronibus Lombardie sibi faventibus, solemne
eloquium celebravit. Quo facto, simulans se simul cum Conrado filio suo ad concilium properare,
ivit usque Taurinum; ubi primo audivit contra se depositionis sententiam promulgatam.
Tunc revertens Cremonam, ibique negociis imperii ordinatis, in Apuliam quam citius
est reversus, Conrado velociter in Alemania destinato.
Sagacissimus vero Innocentius papa direxit in Alemaniam nuncios, admonens principes
eligere aliquem strenuum virum ad imperium gubernandum. Tunc illi venientes ad tantum
negotium peragendum, elegerunt virum catholicum strenuum nobilem sapientem benignum et
constantem, Iantgravium de Tititigria Deo et hominibus gratiosum. Ille autem electioni de

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio