vel gravi saxo ab hoste ictus esset, qui quanto ea re magis turbatus a nobis discessit, tanto nos in maiori iocunditate et leticia dimisit.
Nihil itaque, iudices, festivius hoc homine vidi, qui sive ridentibus amicis arridet, sive his, quos ut modo studet delusos esse, nihil ad rem addi posset. Sed de hoc satis, nunc a ioco ad rem seriam et que in manibus est me convertam.
Exemplum insinuationis, qum promittimus aliter ac parati fuerimus nos dicturos.
Cum instituissem mecum, iudices, apud vos agere, quo in ceteris causis ordine soleo, novo quodam et inusitato genere utar. Qum id effectum est multitudine verborum, quibus adversarius meus aures honoravit, alio – qum paratus fueram dicere necessarium – habeam cursu procedere. Solent enim certi oratores presertim in civilibus causis tempus conterere, dum student, ut omnis eorum oratio magis elegans et splendida quam vera videatur, preterea nonnunquam multa suis actionibus interferunt, que nihil aut parum ad causam pertinent.
Ego illud, iudices, profiteor me nihil nisi quod necessario dicendum erit: allaturum in medium, incipiam igitur omissa narratione ceterisque adiumentis, que mihi visa sunt et infirma et tenuissima ab ea potissimum argumentatione, in qua totum sue cause robur credit esse repositum. Daboque operam, iudices, ut id ipsum breviter et dilucide expediam.
|
|