Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 130


Curtio milite quod post Camilli mortem et biennem pestilentiam apparuit
in medio Urbis apertura terre horribilissima cum maximo ore quod videbatur
profundari usque ad infernum et diu sic cum maximo timore civium
duraverat, armatus omnibus armis ut miles salivit in illud ut os illud
clauderetur et civitas a tanto periculo liberaretur. Audierat enim quod
astrologi et augures dixerant concorditer quod numquam illud os clauderetur
nisi in ipsum unus homo vivus proiceretur; quod et factum est, et
terra ad statum priorem rediit postquam Marcus se in illud proiecit, qui
et numquam postea visus est.
Quantum vero ad bona membrorum corporis habemus exemplum
in rege Çalenco de quo dicit Valerius libro VI: «Çalencus, cum filius
eius adulterio dampnatus utroque oculo carere deberet ac tota civitas in
honorem patris aliquandiu repugnaret, ne lex a se condita violaretur, suo
prius deinde filii eruto oculo, utrisque usum videndi reliquit». Lex enim
pertinet ad bonum comune populi.
Quantum vero ad bonum corporalis vite in personis coniunctis habemus
exemplum in Torquato, de quo dicit Augustinus libro V De civitate
Dei
c. 18: «Alius etiam romanus princeps cognomine Torquatus, filium,
non quia contra patriam sed etiam pro patria, tamen quia contra imperium
suum idest contra id quod imperaverat pater imperator, ab hoste provocatus
iuvenili ardore pugnaverat, licet vicisset occidit, ne plus mali esset
in exemplo imperii contempti quam boni in gloria hostis occisi». Unde
pretulit maius bonum comunis minori bono ipsius, quia scriptum est

Torna all'inizio