Sexta pars continet et tractat de seculari regimine civitatis Ianue.
et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo dicitur quod
civitas Ianuensis fuit diverso regimine gubernata. in secundo
dicitur quod tutius est regi ab uno quam a multis, nisi ipsi
multi sint in bono uniti. in tertio ponitur periculum quod provenit
ex regimine malo, et utilitas que provenit ex regimine
bono. capitula septime partis.
Septima pars continet quales debent esse rectores civitatum. et
hec pars habet .IIII.or capitula. in primo capitulo ponitur quod
ipsi rectores debent esse potentes et magnanimes, ut sine timore iudicent.
in secundo quod debent esse Deum timentes. in tertio
quod debent habere omnem veritatem. in .IIIIo. quod debent
odire omnem avaritiam et cupiditatem. capitula .VIIIe. partis.
Octava pars continet quales debent esse ipsi cives et habitatores
civitatum. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo
ostenditur quod ipsi cives debent esse in consulendo discreti et maturi.
in secundo quod non debent esse vitiis subiecti,
sed in virtutibus exercitati. in tertio quod debent rei publice esse
çelatores maximi. capitula .VIIIIe. partis.
[Nona pars continet de re familiari et domestica. et ista
|
|