Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

220


doctore salvatur. Pluresque alios de malo in bonum, de
bono in melius nunc cito nunc sero novimus esse mutatos.
Hec est enim mutatio dextere excelsi. Spiritus domini ubi
vult spirat
et cui vult miseretur et quem vult indurat altissimus,
quoniam neque volentis neque currentis, set miserentis
est dei. Tibi igitur Christe delictum meum cognitum feci et
iniustitias meas non abscondi. Dixi
: eloquar adversum me iniustias
meas domino, et tu remisisti impietatem cordis mei
. De
cetero cogitationes, locutiones, actiones nostras quesumus,
domine, et aspirando preveni et adiuvando prosequere, ut
cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te cepta
finiatur. Cui sit honor et gloria nunc et semper et per omnia
seculorum secula.

Torna all'inizio