per presentia tibi scripta plurimum rogando mandamus, ex his duobus libris, Psalterio videlicet et Epistolis, quos per presentium latorem tibi dirigimus, donec reliquos adquisiverimus, tua negotia diligenter tractare veridica relatione sciamus.
ITEM
7 Quia igitur in presenti quod nobis significasti adinplere non possumus te plurimum deprecamur, quatinus hoc Psalterium et Epistolas filiali devotione suscipias, et in ipsis donec eiusdem facultatis libros a nobis Domino concedente habere te noveris, tua tractare negotia studeas.
VEL ITEM
8 Et quia, unice fili, tue petitioni sicut necessarium fore significasti satisfacere non possumus, te maxime rogitamus, quatinus his duobus, scilicet Epistolis et Luca contentus, tua sis negotia tractare sollicitus.
5.
EPISTULA DISCIPULI AD MAGISTRUM
1 Reverendo et domino precipue diligendo Bernardo dictaminum aliarumque scientia litterarum decenter erudito, G(uido) sue peritie devote subpositus, sinceri pectoris debitum servitium; 2 vel: Bernardo tulliani leporis Divina gratia industria veldoctrina fulgenti, G(uido) suus discipulus debite reverentie famulatum, vel una de supradictis.
EXORDIUM
3 Quamvis longo terrarum spatio nostra corpora dividantur, sincerus tamen cordis mei affectus, ita me vobis iungere comprobatur, ut ea que apud me sunt vobis notificare constringat, nec aliquid sine vestro consilio et suffragio me facere nulla ratione permittat.
|
|