| episcopi a Romana fuerant ecclesia consecrati. Fuit autem hisdem venerabilis Benedictus
 archiepiscopus vir egregiae sanctitatis, de quo per universam Italiam bonae
 opinionis fama flagravit.
 30. Igitur defuncto Transamundo duce Spolitanorum, Farualdus, eius filius, in
 loco patris est subrogatus. Denique Wachilapus germanus fuit Transamundi et cum
 fratre pariter eundem rexit ducatum.
 31. At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio
 Terebelli Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit.
 Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et in medio circo
 coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham Constantinopolitanum
 erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exulem aluerat,
 episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum papam ad se venire iubens,
 honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere
 rogans, cuncta eius ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Ponto
 mitteret ad conprehendendum Filippicum, quem ibi religaverat, multum eum hisdem
 venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet; sed tamen inhibere non potuit.
 32. Exercitus quoque, qui missus contra Filippicum fuerat, ad partem se
 Filippici contulit eumque imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Iustinianum
 veniens, cum eo ab Urbe miliario duodecimo pugnavit, vicit et occidit regnumque eius
 adeptus est. Imperavit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda vice annos
 sex. Quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit; qui post iterum adsumpto
 imperio, quotiens defluentem gutta reumatis manu detersit, pene totiens aliquem
 ex his qui contra eum fuerant iugulari praecepit.
 33. Mortuo denique his diebus patriarcha Petro, regimen Aquileiensis ecclesiae
 suscepit Serenus, qui fuit vir simplicitate praeditus et ad Christi servitium pronus.
 34. At vero Filippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam in imperiali dignitate
 confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum
 monasterium suum Pontum redire praecepit. Hic Filippicus Constantino papae
 | 
 |