Mutatamque novo frangebam carmine vocem,
Emulus, et fame dulcedine tactus inani:
Ecce peregrinis generosus pastor ab oris,
Nescio qua de valle, canens nec murmure nostro,
Percussit flexitque animum; mox omnia cepi
Temnere, mox solis numeris et carmine pasci.
Paulatim crescebat amor; quid multa? canendo
Quod prius audieram, didici, musisque coactis,
Quo michi Parthenias biberet de fonte notavi.
Nec minus est ideo cultus michi; magnus uterque,
Dignus uterquc coli pulcra quoque dignus amica.
Hos ego cantantes sequor et divellere memet
Nec scio, nec valeo; mirorque quod horrida nondum
Silva, nec aerii ceperunt currere montes.
Verum ubi iam videor, collectis viribus, olim
Posse aliquid, soleo de vertice montis ad imas
Ferre gradum valles; ibi fons michi sepe canenti
Plaudit, et arentes respondent undique cautes
Vox mea non ideo grata est michi, carmina quanquam
Laudibus interdum tollant ad sidera Nimphe.
Dum memini quid noster agat, quidve advena pastor,
Uror et in montes flammata mente revertor.
Sic eo, sic redeo. Nitar, si forte Camene
Dulce aliquid dictare velint, quod collibus altis
Et michi complaceat, quod lucidus approbet ether;
Non rauce leve murmur aque, nec cura, nec ardor
Defuerint. Si fata viam et mens tarda negarit,
Stat, germane, mori. Nostrorum hec summa laborum.
Mo. O! si forte queas durum hoc transcendere limen.
Quid refugis? turpesque casas et tuta pavescis
Otia? quid frontem obducis? Nemo antra coactus
|
20
25
30
35
40
45
|