Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 166


heresem excitarunt Georgius patriarcha Constantinopolitanus, Macharius, Pyrrus,
Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus augustus centum quinquaginta episcopos
congregari fecit; inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae ecclesiae missi
ab Agathone papa, Iohannes diaconus et Iohannes Portuensis episcopus; qui omnes
eandem heresem damnaverunt. Ea hora tantae haranearum telae in medio populi
ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum est, quod sordes hereticae
pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem patriarcha correptus est, ceteri vero
in sua defensione perseverantes anathematis sunt ultione perculsi. Eo tempore
Damianus Ticinensis ecclesiae episcopus sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi
hac de causa satis utilem rectaeque fidei epistolam conposuit, quae in praefato
sinodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in domino
nostro Iesu Christo sicut duae sunt naturae, hoc est Dei et hominis, sic etiam duae
credantur esse voluntates sive operationes. Vis audire de eo quod deitatis est? “Ego”, inquit, “et pater unum sumus”. Vis audire quod humanitatis? “Pater maior me est”.
Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne eius divinitatem cum
euangelista ait: “Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna”.
Haec est sexta sinodus universalis Constantinopoli celebrata et Greco sermone conscripta,
temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra
septa palatii sui.
5. His temporibus per indictionem octavam luna eclypsin passa est. Solis
quoque eclypsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto Nonas Maias
effecta est. Moxque subsecuta gravissima pestis est tribus mensibus, hoc est Iulio,
Augusto et Septembrio; tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum
filiis atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, aput urbem Romam ad sepulchra
ducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut,
cunctis civibus per iuga montium seu per diversa loca fugientibus, in foro et per plateas
civitatis herbae et frutecta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit, quia bonus
et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu boni angeli malus angelus,
qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo ostium cuiuscumque domus
percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc cuidam per
revelationem dictum est, quod pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilica beati
Petri quae ad Vincula dicitur sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque
est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut in iam dicta
basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.

Torna all'inizio