Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 688


ARTICULUS 2
Utrum definitiones peccati hic positae, sint convenientes
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum inconvenienter in proposito definiatur. Illud enim
quod definitur, oportet aliquid esse: quia quaestio an est praecedit quaestionem
quid est; et iterum omne quod definitur, essentiam habet, cum definitio essentiam
rei significet. Sed secundum Augustinum, peccatum nihil est,
et nihil fiunt homines cum peccant. Ergo definiri non potest.
2. Praeterea, definitio debet converti cum definito. Sed definitiones hic datae de
peccato, non conveniunt omni peccato, ut in littera dicitur. Ergo inconvenienter
assignatae sunt.
3. Praeterea, in definitione superioris non debet poni inferius. Sed «concupitum»
vel «dictum» vel «factum» est inferius quam peccatum: quia omne factum
contra legem Dei est peccatum, sed non convertitur. Ergo inconvenienter assignatur
descriptio ex posterioribus secundum naturam.
4. Praeterea, speciali virtuti speciale peccatum opponitur. Sed iustitia est quaedam
virtus specialis. Ergo peccatum non debet definiri universaliter sumptum
per oppositionem ad iustitiam.
5. Praeterea, obedientia est quaedam specialis virtus. Sed obedientiae opponitur
inobedientia. Ergo et inobedientia erit speciale peccatum. Cum ergo species
in definitione generis poni non debeat, videtur quod inconvenienter peccatum
universaliter sumptum, per inobedientiam definiatur.
Solutio
Respondeo, quod, sicut dictum est, peccatum dicit malum quod in operatione
consistit; unde ad rationem peccati duo concurrunt, scilicet actus, et ipse defectus,
ex quo ratio mali incidit. Defectus autem ille qui causat rationem mali in
peccato, ut dictum est, est defectus rectitudinis in actu, per quam dirigebatur in
finem. Finis autem rationalis naturae ultimus quem praecipue theologus considerat,
est ipsa beatitudo aeterna, ad quem finem lex divina nos dirigit sicut
instruens, et iustitia sicut in illum inclinans; et ideo peccatum tripliciter hic
describitur. In prima enim descriptione tangitur substantia actus in ordine ad
instrumenta quibus actus exercentur, cum dicitur: «dictum», vel «factum», vel
«concupitum», et tangitur privatio illius dirigentis quod instruendo dirigit, scilicet

Torna all'inizio