Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 175


caret operatione et virtute quam prius habebat, puta miles in militaribus,
mercator in mercationbus, artifex in artificialibus artis sue, officialis in
officialibus, pater familias in familiaribus, et universaliter liber in operibus
liberis, puta ire ad podere suum, facere ambasciatas, habere dominia
aliarum civitatum et huiusmodi.
[4] Tertia ratio accipitur ex parte hominis.
Homo enim naturaliter inclinatur ad faciendam congregationem cum
alio vel aliis hominibus in civitate vel castro vel alia comunitate; est
enim animal naturaliter gregale et politicum, ut dicit Philosophus in
VIII Ethicorum et in I Politice . Ista autem congregatio ad pacem congregatorum
ordinatur, dum scilicet unusquisque locum suum tenendo unus
subvenit alteri qui sibi non sufficit, et e converso diversimode, tam in
corporalibus quam in intellectualibus quam etiam in civilibus. «Pax enim
civitatis est», ut dicit Augustinus libro XIX De civitate Dei, «imperandi
ordinata atque obediendi concordia civium». Sed apropriatio possessionum
est ex iure positivo, quia secundum ius naturale «comunis est possessio
omnium», sicut dicit Ysidorus in libro VII Ethimologiarum . Item Augustinus
Super Iohannem , et habetur dist. 8, c. 1, «Iure humano hoc
dicitur "Hec villa mea est, hic servus meus est, hec domus mea est".
Iura autem humana iura inperatorum sunt». Ius autem naturale prefertur
iuri positivo sicut principium prefertur principiato; unde dist. 9, c. ultimo
dicitur «Constitutiones ergo, vel ecclesiastice vel seculares, si naturali
iuri contrarie probantur, penitus sunt excludende». Ergo propter bonum
pacis potest fieri licite ablatio possessionum contra voluntatem possessorum.
Sed contra. Illud quod suplet defectum alterius videtur preminere
deficienti. Sed ius humanum supplet determinando ius naturale a qua
determinatione ius naturale deficit, puta quod tale peccatum tali pena

Torna all'inizio