nem sancti Spiritus, per quam praesciebat quid de  
hoc et de caeteris esset acturus. 
13.  Presbyteri . Presbyteri pro presbyterorum;  
pauciores enim tribus esse non possunt, et vocat  
presbyterum episcopum 
14.  Attende , id est considera qualiter vivas, et  
qualiter doceas. 
CAP. V.—1. AMBROS.  Seniorem ne increpaveris .  
Vult dicere: Nulli invehas te, neque sis acerbus aut  
amarus. 
2. LANFR.  Seniorem . Non tantum aetate quantum  
moribus seniorem oportet hic intelligi; de qua senectute  
Salomon dicit:  Cani sunt sensus hominis, et  
 aetas senectutis, vita immaculata . 
3.  Castitate . In alloquio juvencularum, rectissime  
juvenis de omni castitate admonetur, ut nec saltem  
minima titillatione moveatur. 
4. AMBROS.  Viduas honora , id est, ecclesiasticis  
bonis ale. 
5.  Discat . De filiis ac nepotibus dixit, non de  
viduis. 
6. LANFR.  Parentibus . Parentes vocat, quos superius 
filios et nepotes vocavit. Tota progenies parentela  
dicitur; unde et in mundana lege parenti et a  
parente jam succedere jubentur, quibus mutuam vicem  
reddere, et in servitutis [ f ., senectute,  vel  servitiis]  
eorum subsidia et adminicula rependere. 
7.  Quae   vere   vidua . Vere vidua est, quae et moribus  
ornata est, et neminem habet qui [ f ., cui] diligentiam  
adhibeat.
  |  
  |