Fit rebus finis, non bellis, armaque viris
Sanguine respersis, signa fuisse Dei.
Et procul Ernathios ostendunt florida campos,
Cespis purpureum continet ipsa decus.
Omnibus ergo consupmtis, predictos aliquantos fratres qui remanserant,
vinculorum nexibus astrictos, nudos tocius corporis
indumentis, sui itineris sub custodia prevenire loca fecerunt. O
quam crudele spectaculum dies illa prestiterat istis, cum extremo
agmine inter sertissimos milites obvium quisque detruncat, cum
nobile tellus felici cruore resudat, quos uno in loco sic constat
esse necatos. nempe non dissimiles fore ab illa beata Thebeorum
legione, cum pro testamento Dei, et instituta sancte legis, divine
gracie sorte <illis> annumerati in supernis additi sunt. quorum
sacra turba monachorum, ut in veteribus libris invenimus, et sepe
a nostris audivimus senioribus, nungentorum extitit numerus Deo
devotorum, quos nimirum ex diversis sibi subiectis monasteriis vel
cellis, in eodem loco congregatos fuisse || non ambigimus. sed
quoniam rursum in aliquibus libris scriptum repperi quingentorum
tantum fuisse numerum decollatorum, illi soli et numerum committimus
et nomina, qui illis dedit cum triumpho martirii capere
victoriam. horum beata corpora post a quibusdam collecta, aliisque
coniuncta, qui in eadem ecclesia occubuerant, dignissime ibidem
reconditi venerantur. Simul quoque cum eis passus venerandus
abbas recubat Maio.
|
|