Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 110


Es bonus exterius interiusque magis;
Non mare plus pisces, non fert plus sidera celum,
Quam de te laudes publica fama refert.
Quam fuit o felix genitor qui te generavit,
Et que lactavit mamma beata fuit!
Fantia si nobis centum Deus ora dedisset,
Non possent laudes enumerare tuas.
Desisto, mea ne moveant fastidia verba:
Sermo brevis longo gratior esse solet".
"Audivi que dicta refers michi dantia laudes,
Sed moveor quare talia verba sonas.
Evenit unde doce quod tantas concinis odas:
Me, nisi decipior, infatuare cupis.
Sic volucrem modulis modulator decipit auceps,
Sic ratibus Siren sepe nocere solet.
Fallere debueras alios sermonibus istis
Quos laudum mendax penna levare solet;
Sed pennatorum frustra iactantur ocellis
Retia; non furi tollere latro potest.

Torna all'inizio