Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 309


vestra subit, nulla provenit, ut deberet,
utilitas fisco vestro. Totum forsan commodum,
omnisque fructus et usus est magistrorum massariorum,
aliorumque custodum et credent ariorum
curiae. Unde massarias vestras, domine,
per terras regni cum bonis viris, qui massariis
utuntur, communicetis in totum, et societates
inite cum eisdem. Multiplicabuntur enim
sine sumptibus curiae tunc regiae massariae,
semperque, salva rerum substantia, multa camerae
vestrae emolumenta provenient. Dividantur
animalia vestra per subditos opulentos, et
eis imponatur reddendum curiae vestrae, salva
semper sorte, certum quid annuatim. Subditi
quippe vestri, propter consequendam in bonis
et animalibus suis, praetextu societatis regiae,
libertatem, et habenda pascua libera, libenter
ad participium fructuum recipient, sub suo periculo
et fortuna, quamlibet massariam." Falsa
igitur et fallaci suasione recepta, et pariter approbata,
per totam Siciliam, quae terra est fertilis
et foecunda, segetibus apta, et accomodata
massariis, viros habentes aliquid, maxime archivillanos
locorum, et protorusticos, eligit ad
hujusmodi officiorum onera officialium docta malitia.
Huic invito sues in numero, alii renitenti
boves, illi compulso vaccas, illi repugnanti pecora,
sive oves, et equas custodiendas assignat, legem
ponens caeteris, ac si naturae dominaretur
et aëri, aut esset humana virtus super omnipotentia
deitatis: haec est enim lex, hic est modus
impositus caeteris talibus, hoc statutum curiae
officialium mala fraude vallatum, ut ille videlicet,
cui societatis nomine sues custodiendae traduntur,
assignet fisco curiae, anni circulo revoluto,
parturisse suem quamlibet bis quinque
capita foetus, duos scilicet foetus masculos, et
tres foeminas, foetusque primos foemineos eodem
anno quinque similiter quamlibet generasse, ita
quod de qualibet porca in omnem eventum viginti
capita in universo post annum, velit nolit, de
bona et aequa, ut ajunt, ratione resignet; secundo
vero anno, et deinceps quolibet, XXX salmas
frumenti, et totidem ordei, magistro massario curiae
repraesentet, receptis, pro expensis et mercede
servitii et laboris, duobus tantum augustalibus
per singulos duos boves. Alteri vero, cui bidentes
ad participium fructus dantur, talis est
rationis compulsio ad tapetum, ut pro singulis
centum ovibus sibi datis, de decem cantariis casei,
et de duobus reccottae, ac quatuor cantariis
lanae, venditoque caseo, de duodecim tarenis auri
pro quolibet cantareo casei, et de sex tarenis
pro cantareo, soluta omnino integre pecunia curiae,
anno revoluto faciat rationem. Si quae sint
oves foetus portantes, nonaginta saltem ex quolibet
centenario foetus, sexaginta videlicet foeminas,
et triginta masculos anniculos, eosdemque
foeminas secundo anno suos pariter foetus habere
in sui tempore ratiocinii omnino deponet. Pro
stercoribus vero bidentium, de terris impinguatis
ab eis, in quibus die stabulantur et nocte, duas

Torna all'inizio