n. 28
Prudenti viro magistro P. de Vinea, Blanca uxor quondam
… cum recommendatione, etc. Tetigit me Domini
manus, et apprehendit me indignatio irae suae, ut quae
fueram viri solatio destituta, praematura mors filii viduam
iterum viduaret. Ideoque duplici contritione contrita,
singulare quaero in vobis dolori meo remedium,
discretioni vestrae me fiducialiter recommendans. Ad
haec sciatis quod Nicolaus futurus gener vester per Dei
gratiam restitutus est plenariae sanitati, ita quod innaturali
pallore ab ejus facie recedente, incoepit finaliter sibi
fieri sanus color. Praeterea quia credo vos paterna provisione
prosequuturos negocia domus meae, non porrigo
vobis preces super aliquo speciali; sed ut generaliter quid
expediat providentes, filios meos et filias habeatis recommendatos
in omnibus sicut pater.
n. 29
Nobili mulieri dominae B. P. deVinea salutem et consolationem
quam potest et debet. In praematuro filii tui
casu, quo percussa doles et sauciata tristaris, impleas
naturae debitum, sed divinae correctionis imperium non
contemnas. Nec tamen usque adeo, licet intus efferveat,
exaggeratus sit dolor, ut contra Deum provocata, quodammodo
videaris te vindicare velle cum lachrymis, et
irata in judicem potius quam correcta credaris, praesertim
|
|