lacessat, ipsi Messanam reversi sunt. Quam militibus, qui eam custodiant, et his, quae militibus
necessaria forent, munientes, Faro transmeato, dux quidem in Apuliam, hiemandi
gratia, secessit, comes vero in Calabria remansit. Media vero hieme, videlicet ante natalem
Domini, cum ducentis quinquaginta militibus iterum mare transiens, usque ad Agrigentinam
urbem, totam patriam sollicitans, praedatum vadit. Christiani vero provinciarum,
sibi cum maxima laetitia occurrentes, in multis subsecuti sunt. Inde Traynam veniens, a
christianis civibus, qui eam incolebant, cum gaudio susceptus, urbem intrat: quam pro velle
suo ordinans, ibidem natalem Domini celebravit.
XIX.- Sic legatus quidam, a Calabria veniens, nuntiavit abbatem Sanctae Euphemiae,
Robertum, a Normannia, a Judicta, sorore sua, nepte Normannorum comitum, adducta,
mandare sibi, ut acceleret versus nuptias celebrandas. Quod comes audiens, multum exhilaratus
erat. Denique ex multo tempore eam cupiens - speciosa quippe et praeclari generis
erat - , quanto celerius potuit, versus Calabriam repedans, diu cupitam puellam visum ire
accelerat. Veniensque in vallem Salinarum, apud Sanctum Martinum, puellam legitime desponsatam
Melitum cum maximo musicorum concentu deducens, illuc solemnes nuptias celebravit.
/*
XX. - Quibus consummatis, aliquandiu cum uxore commoratus, quod animus intenderat,
oblivisci minime potuit. Sed, exercitu apparato, Rogerium armigerum ex parte ducis secum
accipiens, juvencula in Calabria dimissa, iterum Siciliam invadit, nullis persuasionibus lacrimantis
uxoris detentus. A Cathania itaque, per legatum Betumine sarraceno arcessito, secum
ducens, Petrelejum obsessum vadit. Porro cives, ex parte Christiani et ex parte Sarraceni,
consilio invicem habito, pacem cum comite facientes, castrum seseque ditioni suae dedunt.
Comes vero, castrum pro libito suo firmans, militibus et stipendiariis muniens, Traynam venit;
quam similiter muniens, Betumen, ut Siciliam lacessitum et ad suam utilitatem applicatum
vadat, exhortatus, in Calabriam, se desideranti et de salute ipsius sollicite uxori sese repraesentans,
de adventu suo non minimum laetificavit.
XXI. - Castrum itaque nullum in sua a fratris potestate - excepto solo Melito habens,
a fratre, ut quod sibi promiserat, quando a Scalea, ab ipso invitatus, ad invicem
reconciliati sunt, medietatem videlicet totius Calabriae, impertiatur, maxime quia juvenculam
|
1
5
10
15
20
25
|