indigenarum contra Regem susceptus fuerat, coadunare presumit
quibus terras regis huc illucque discurrendo immaniter
infestaret. Erat et civitas quedam nomine Gilentia, non solum
opere, sed et natura precipue munitissima, cuius cives domino
suo nomine Polutino, eo quod Regi ultra votum illorum
subderetur, expulso, Tancredum etiam ipsum, ut eis dominaretur
atque contra regem tueretur, suscipiunt. Post hec vero, considerans
quod tempus sese ad recuperandum sua valde opportunum
sequeretur, ad Gofridum Andrensem Comitem et
Alexandrum perrexit. Qui simul in Regem committentes
aperta periuria iniquum societatis fedus, contra eundem pugnaturi
inierunt; qui etiam ad Robertum Capuanorum principem,
Comitemque Ranulphum direxit quatinus cum rege nullum
sine eo pactum, nullamve concordiam agerent, quoniam et
ipse sine eorum assensu nullum quid federis vel pacis cum eodem
esset acturus.
34
Porro Regi inter hec Salerni moranti nuntiatur quod barenses
cives ab eo se aversuros iam prepararent, eo quod nonnullos
saracenorum quos ibi ad munitionis sue delegaverat, ira commoti
necaverant, quoniam cuiusdam nobilis filius ab eisdem
ipsis sarracenis fuerat interemptus. Unde et opus ipsum, quo
castrum regium semotum ab urbe perficiendum erat, civibus
ipsis contradicentibus iam dimissum fuerat. Rex autem huiusmodi
rumore sollicitatus sinistro, premunitis oppidis suis que circa
Beneventum erant, Barim petiit. Qui pro eo quod Tancredi
seu ceterorum hostilitas immineret, barensem ad presens nolens
exacerbare populum, quibusdam eorum petitionibus, prudenti
consilio usus, consensiit; sicque eos pro tempore quietos dimisit.
|
|