Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 986


2. Praeterea, radix arboris non est arbor. Ergo radix peccati non debet esse
peccatum. Sed cupiditas male incendens, et timor male humilians, peccata
quaedam sunt. Ergo inconvenienter radices peccatorum assignantur.
3. Praeterea, timor ex amore nascitur. Sed illud ex quo nascitur aliquid, potest
dici radix eius. Ergo amor est radix timoris, et ita omnium quae ex timore generantur;
et sic timor contra cupiditatem, quae est amor, distingui non debet tamquam
radix opposita.
4. Praeterea, quaecumque conveniunt in aliquo uno, non distinguuntur secundum
illud. Sed omnia peccata in una radice conveniunt: «Radix enim omnium
malorum est cupiditas», 1 Timoth. ult., 10. Ergo penes radicem peccata distingui
non debent.
5. Praeterea, Augustinus dicit De civit. Dei, quod sicut amor Dei facit
civitatem Dei; ita nimius amor sui facit civitatem Babylonis. Sed quidquid est
de genere peccatorum ad civitatem Babylonis pertinet. Ergo omnium peccatorum
radix est una, scilicet amor sui: et non est ea quae hic assignatur.
6. Praeterea, 1 Ioan. 2, 16 dicitur: «Omne quod est in mundo, concupiscentia
oculorum est, concupiscentia carnis, et superbia vitae»; et ex his oriuntur
omnia alia mala. Ergo cum ista praetermittantur hic, non sufficienter radices
peccatorum tanguntur.
7. Praeterea, Eccli. 10, 15: «Initium omnis peccati superbia». Item Ambrosius
dicit, quod omne peccatum est ex contemptu: et Augustinus
dicit, quod omne peccatum est ex errore. Ergo peccata non videntur
distingui secundum radicem, sed convenire in radice una: et iterum videtur ex
praedictis quod radices peccatorum insufficienter in littera tanguntur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod radix proprie in arboribus invenitur, in peccatis
autem transumptive; unde oportet quod ad similitudinem radicis in arboribus
inveniatur radix in peccatis. Radix autem arboris est qua arbor nutrimentum
sumit, per quod convalescit, et fructificat. Ex eo autem peccatum convalescit ex
quo homo ad peccatum inclinatur. Hoc autem est bonum intentum, ad quod
peccans inordinate convertitur; quia finis efficienter movet; unde oportet quod
ex parte conversionis radix peccati assignetur, et dicatur radix illud ex quo peccatum
oritur.
Potest autem actus peccati oriri ex tribus: vel ex alio actu peccati, secundum
quod supra, 36 distinct., assignatum est unum peccatum esse causam alterius;
vel ex habitu corrupto eliciente actum peccati; vel ex passione seu pronitate ad
patiendum ex corruptione naturae consequente. Actus autem peccati non proprie
nomen radicis habet, quin potius ipse ex radice est; unde origo peccati ex

Torna all'inizio