his rursus apponunt: Aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum,
sic quilibet iniqui mox ut incipiunt, presto deficiunt. Unde subiungunt:
Sic et nos nati continuo desivimus esse . Immo ipso momento
quo videntur esse, non sunt, quia ab illo, qui vere est, longe sunt. Quo
contra de viro iusto dicitur: Consumatus in brevi explevit tempora multa,
quia placita erant Domino opera illius . De illis autem: Deiecisti , inquit,
illos dum allevarentur . Non ait, postquam allevati sunt, sed dum
allevarentur, quia per hoc inanescunt, per quod intumescunt, inde corruunt,
unde sublimes fiunt. Non itaque hoc asserendum est, quod postquam
ad extrema deveniunt, tunc nichil fiunt, sed tunc proculdubio sunt nichil,
cum videntur aliquid. Nichil apud testimonium veritatis, aliquid in umbra
caliginis.
Adhuc fortassis epulabatur ille splendide, fulciebatur cuneis obsequentium,
ambiebatur agminibus bellatorum, quem propheta superexaltatum
et elevatum vidit; moxque ad contemplandum summa pertransiens,
quem magnum aliquid forte crediderat, nichil esse cognovit. Hinc
est enim, quod scriptum est: Quoniam spes impii tanquam lanugo est,
quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur,
|
|