Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 419


Quod non oportet civitatem maximam unitatem
et conformitatem habere, ut Socrates
et Plato statuerunt.
Cap. VIII.

Maximam unitatem et aequalitatem non oportet quaerere
in omnibus rebus. Nam si omnia essent aequalia,
iam non essent omnia. Ad hoc enim quod sunt omnia
quae requiruntur ad universum, et ad hoc quod universum
secundum suum statum sit maxime perfectum,
oportet ibi dare diversa secundum speciem. Nam quia
tota bonitas universi non potest reservari in una specie,
oportet ibi dare species diversas; ut in pluribus speciebus
entium reservetur maior perfectio, quam in una tantum.
Sic etiam in civitate ad hoc habeat esse perfectum
oportet dare diversitatem aliquam, nec oportet ibi esse,
omnimodam conformitatem et aequalitatem, ut Socrates
et Plato credebant. Tangit autem Philosophus 2. Polit.
quasi sex rationes, probantes quod non oportet civitatem
esse maxime unitam, et maxime conformen. Prima sumitur
quantum ad esse ipsius civitatis, Secunda per comparationem
ad exercitium. Tertia, per comparationem
ad partes. Quarta, per comparationem ad principantes et
subiectos. Quinta per comparationem ad finem. Sexta,
per comparationem ad ea quae videmus in aliis totis. Prima
via sic patet. Nam maior est unitas unius singularis
hominis, quam totius domus, et domus quam vici, et vici
quam civitatis, et civitatis quam regni. Constat enim
domus ex pluribus personis, vicus ex pluribus domibus,
civitas ex pluribus vicis, et regnum ex pluribus civitatibus.
Si ergo tantum uniretur domus, quod omnes habitantes
in ipsa fieret una persona, iam non remaneret domus,
sed fieret homo unus aliquis singularis: sic si tantum uniretur

Torna all'inizio